- 117 -

1324 (29. sierpnia) Wrocław.

Układ młynarski pomiędzy rajcami miasta Wrocław i klasztorem NMP Na Piasku.

— In nomine domini amen. Nos Michahel, dei paciencia abbas, Nicolaos prior, Gallos camerarios, Lessota custos, Jescho cantor, Pacoslaus prepositus, ceteriqae fratres regularium canonicomm monasterii sancte Marie apud Wratizlauiam omnibus tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus esse notom, quod cum inter nos et iamdictum nostram monasterium parte ex vna et inter honorabiles viros consules nostre Wratislauiensis ciuitatis parte ex altera quedam orta fuisset dissensio pro eo, quod nos terram seu cespites fodere consueueramus in hereditate ciuitatis SchitnikWieś Szczytniki, od roku 1868 w granicach miasta Wrocław nuncupata pro vsibus nostris et pro repacione quorudam obstaculorum, et qualiter quedam piscature ex eisdem obstaculis in quibusdam aquarum decursibus inibi defecissent. Ne igitur videretur ex parte nostra dicte hereditati Schytnik aut ciuitati aliquod grauamen aut preiudicium generari cum antedictis consulibus et cum bona voluntate et consensu omnium partem habendum in molendino, quod situm est in fossato, secundum arbitrium virorum sapientum de supradictis casibus concordauimus hoc modo, quod pro terra in prenominata hereditate recepta aut eciam in posterum recipienda de communi cista prenominati molendini tres marce veri census ciuitati memorate a feste beati Michahelis [29. września] proxime venture ad annum et deinceps singulis annis in ipso feste beati Michahelis sine dilacione qualibet persoluentur pro eo, quod nos in sepedicta hereditate Schytnik terram et cespites pro reparacione obstaculorum nostrorum in loco debito recipiendi plenariam habeamus facultatem addicientes eciam, quod viam sitam ante currifices, que ducit ad inferius molendinum, que si aliquo eueniente periculo rupta in posterum fuerit, quicunque de ea necessarius fuerit, ipsam debita reparacione refidet et reformet. Preterea si littora in capitibus poncium aliqua rumperentur lesione, extunc molendinarius quicunque fuerit, ea de communitate molendini ex vtraque parte fluminis tenebitur reparacione debita reparare. Ad cuius rei memoriam sygilla abbacie et conuentus nostri presentibus sunt appensa.

Datum Wratislauie feria quarta infira octauas beati Bartholomei anno domini millesimo trecentesimo vicesimo quarto presentibus hiis arbitris Giscone de Reste, Petro de Glogouiaz Głogowa, Merbotone Brasiatore, Tilone Nigro, qui presencia arbitrati sunt cum aliis pluribus fidedignis.